L'avaro - Euclio e Staphyla
Plauto, Aulularia, vv. 40-66
40
45
50
55
60
65
euc.
sta.
euc.
sta.
euc.
sta.
euc.
Exi, inquam, age exi! exeundum hercle tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis!
Nam cur me miseram verberas?
Ut misera sis,
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio! illuc sis. Vide,
ut incedit! At scin quo modo tibi res se habet?
Si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Utinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam!
At ut scelesta sola secum murmurat!
Oculos hercle ego istos, improba, ecfodiam tibi,
ne me observare possis, quid rerum geram.
Abscede etiam nunc, etiam nunc, etiam... ohe,
istic astato. Si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci. –
Scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mihi ex insidiis verba inprudenti duit,
neu persentiscat, aurum ubi est absconditum;
quae in occipitio quoque habet oculos, pessima.
Nunc ibo ut visam, sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis.