Il maestro sia come un padre
Quintiliano, Institutio oratoria II, 2, 5-6
Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur existimet. Ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. Minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus.
Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.
Analisi del testo
Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur existimet.
Ipse nec habeat vitia nec ferat.
Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur.
Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit.
Minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus.
Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro.
In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.